Відмінювання дієслів volo, volui, velle – хотіти, веліти; nolo, nolui, nolle – не хотіти, не веліти; malo, malui, malle – воліти, більше бажати

Indicatīvus
Рraesens
Sing. 1. volo 2. vis 3. vult nolo non vis non vult malo mavis mavult
Plur. 1. volŭmus 2. vultis 3. volunt nolŭmus non vultis nolunt malŭmus mavultis malunt
Imperfectum
Sing. 1. volēbam 2. volēbas 3. volēbat nolēbam nolēbas nolēbat malēbam malēbas malēbat
Plur. 1. volebāmus 2. volebātis 3. volēbant nolebāmus nolebātis nolēbant malebāmus malebātis malēbant
Futūrum I
Sing. 1. volam 2. voles 3. volet nolam noles nolet malam males malet
Plur. 1. volēmus 2. volētis 3. volent nolēmus nolētis nolent malēmus malētis malent
Perfectum
Sing. 1. volui 2. voluisti 3. voluit nolui noluisti noluit malui maluisti maluit
Plur. 1. voluĭmus 2. voluistis 3. voluērunt noluĭmus noluistis noluērunt maluĭmus maluistis maluērunt
Plusquamperfectum
Sing. 1. voluĕram 2. voluĕras 3. voluĕrat noluĕram noluĕras noluĕrat maluĕram maluĕras maluĕrat
Plur. 1. voluerāmus 2. voluerātis 3. voluĕrant noluerāmus noluerātis noluĕrant maluerāmus maluerātis maluĕrant
Futūrum II
Sing. 1. voluĕro 2. voluĕris 3. voluĕrit noluĕro noluĕris noluĕrit maluĕro maluĕris maluĕrit
Plur. 1. voluerĭmus 2. voluerĭtis 3. voluĕrint noluerĭmus noluerĭtis noluĕrint maluerĭmus maluerĭtis maluĕrint

Сoniunctīvus
Рraesens
Sing. 1. velim 2. velis 3. velit nolim nolis nolit malim malis malit
Plur. 1. velīmus 2. velītis 3. velint nolīmus nolītis nolint malīmus malītis malint
Imperfectum
Sing. 1. vellem 2. velles 3. vellet nollem nolles nollet mallem malles mallet
Plur. 1. vellēmus 2. vellētis 3. vellent nollēmus nollētis nollent mallēmus mallētis mallent
Perfectum
Sing. 1. voluĕrim 2. voluĕris 3. voluĕrit noluĕrim noluĕris noluĕrit maluĕrim maluĕris maluĕrit
Plur. 1. voluerĭmus 2. voluerĭtis 3. voluĕrint noluerĭmus noluerĭtis noluĕrint maluerĭmus maluerĭtis maluĕrint
Plusquamperfectum
Sing. 1. voluissem 2. voluisses 3. voluisset noluissem noluisses noluisset maluissem maluisses maluisset
Plur. 1. voluissēmus 2. voluissētis 3. voluissent noluissēmus noluissētis noluissent maluissēmus maluissētis maluissent

Participium praesentis actīvi: volens, volentis – той, що бажає; nolens, nolentis – той, що не бажає.



Imperatīvus praesentis: noli, nolīte.

Тексти

1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:

І. De Croesi regis filio

Filius Croesi regis, cum iam adolescens esset, loqui tamen non potĕrat omnesque credēbant eum mutum iam futūrum esse. Aliquando urbs, in qua rex et filius eīus erant, ab hostĭbus capta est. Cum hostis, gladium tenens, Croesum petĕret (nesciēbat enim illum regem esse), adolescens os aperuit, clamāre studens, et subĭto clamāvit, ne vir iste Croesum regem necāret. Cum hostis verba eīus audisset, gladium reduxit et rex vitā donātus est. Ex eo tempŏre regis filius loqui iam potĕrat. Verba, quae prima dixit, haec sunt: “Homo! Rex Croesus est, ne necavĕris eum!”

II. De pugna Horatiōrum et Curiatiōrum

Tertius regum Romanōrum fuit Tullius Hostilius, qui vixit septĭmo ante aeram nostram saecŭlo. Ei cum Albānis confligendum erat.

Albāni et Romāni magnum exercĭtum celerĭter conscriptum et omnĭbus rebus instructum contraxĕrant. Sed duces pericŭlum commūne intellexērunt. Forte in duōbus tum exercitĭbus erant trigemĭni fratres, Horatii et Curiatii. Quibuscum egērunt duces, uti pro sua patria ferro dimicārent. Trigemĭni ad proeliandum parāti in medium producti sunt. Cum paulo post duo Horatii hostium gladiis transfixi iacērent et conclamasset iam gaudio Albānus exercĭtus, tertius, ut adversarios dividĕret, fugae se mandāvit; forte enim is intĕger erat, ut Curiatii vulnerĭbus fessi. Subĭto autem retro sese vertit et hostes variis intervallis appropinquantes deinceps transfixit. Victōri gratulantes Romāni laeti confluxērunt.

Cum victor spolia dispersa collegisset, exercĭtus in urbem introductus est. Ante portam soror victōris, quae uni ex Curiatiis sponsa fuĕrat, agmĭni obvia fuit. Quae lacrĭmans nomen sponsi mortui appellāvit. Sollicitāvit ferōci iuvĕni anĭmum comploratio sorōris in tanto gaudio publĭco, et gladio, quo erat cinctus, transfixit puellam. Quam ob rem ad iudicium vocātus, neque vero damnātus est, quod patria virtūte eīus protecta et servāta erat.


3052773920416307.html
3052805905072952.html
    PR.RU™